Reichard, Orbis terrarum antiquus (in usum juventutis), 6e druk (ca. 1861)

See below for (a summary of) this text in English.

Hieronder staat het voorwoord van de atlas. Daarbij horen ook de volgende pagina's


Reichard, Orbis terrarum antiquus (in usum juventutis), 6th edition (ca. 1861)


Prooemium
editionis quintae.

A Frid. Campio, bibliopola Norimbergensi spectatissimo, rogatus, ut orbis terrarum antiqui descriptionem a Christ. Theoph. Reichardo ante hos 23 annos in usum iuventutis factam renovarem et praesenti geo­graphiae antiquae statui accomodarem, diu dubitavi, num viri honestissimi voluntati satisfaciendum esset, quum Reichardi tabulas geographicas, quondam magno plausu exceptas, tempore procedente prorsus fere obsoletas et antiquatas, interim autem alias eiusmodi tabulas iuventutis commodis multo melius prospi­cientes in lucem editas esse scirem. Quum tamen redemptor operis non solum mihi permitteret, ut omnes tabulas, servata tantum, quantum fieri posset, externa Reichardianarum tabularum forma, plane novas facerem, sed etiam significaret, sese eas quam elegantissime laminis chalybeiis incidendas curaturum et nihilominus vilissimo pretio venditurum esse, ea potissimum cogitatione, sic mihi licere etiam iuvenibus minus locupletibus antiquum terrarum orbem multo elegantius et marore mensura, quam vulgo fieri solet, in tabulis depictum tradere, ut viro honestissimo morem gererem commotus sum. In ipsis autem tabulis delineandis ita versatus sum, ut primum omnem orbem terrarum aptius per singulas tabulas dividerem terrisque magis cognitis, et majoris momenti plus spatii concederem, quam ignobilibus et antiquitati fere ignotis, in quas Reichardus aeque liberalis fuerat, tum montes lineis minus largiter sparsis aliter atque ille designarem*), porro nimiam nominum copiam, quibus Reichardus, saepe vanas modo coniecturas secutus, tabulas complevit, circumscriberem omnioque ea tantum in tabulas reciperem, quae iuvenibus ad literas incumbentibus vere utilia et necessaria essent, contra vero etiam urbium celeberrimarum ichno­graphias et orbis terrarum descriptiones ex mente veterum ipsorum (Homeri, Herodoti, Eratosthenis et Ptolemaei) factas adiicerem. Oppidorum praeter maxima et nobilissima ea tantum recepi, quorum vel nomina, alia aliis magis immutata, vel reliquiae supersunt, aut quae et vias militares sita erant, et si praeterea (maxime in terrarum minus cognitarum adumbratione) alia quaedam addidi, quae in hunc numerum non cadunt, id propterea tantum factum est, ne in tabulis formae satis magnae vacui spatii nimium appareret. Ceterum me ubique recentissima virorum doctorum studia respexisse, vix opus est ut disertis verbis asseverem, quare suficiat eos commemorasse, quorum auctoritati in hoc opere non minus quam in libris meis geographicis praecipue obtemperavi. Auctores autem illi (praeter Mannertum, Ukertum, Rittertum, alios) mihi fuerunt in Hispania describenda imprimis: Florez, Cortès y Lopez, Morales; in Gallia: d’Anville, Papon, Bouche, Astruc, Walckenaer; in Britania: Camden, Horsley, Reinolds; in Germania: Kruse, Wilhelm, Zeuss, Renner, Steiner, Lichtlen; in Norico et terris ad Danubium sitis: Muchar et Katancsich; in Italia: Nibby, Gell, Wilkins, Abeken, alii, (in Romae autem ichnographia: Bunsen, Platner, Urlichs, Becker, Preller etc.); in Sicilia: Swinburne, de Non, Kephalides, Parthey, Serradifalco; in Sardinia: de la Marmora; in Graecia: Dodwell, Gell, Leake, Müller, Ross, Kiepert, et, quantum per temporis rationes licuit, Curtius, (in Athenarum autem descriptione: Stuart, Leake, Forchhammer); in Mace­donia et Tracia: Leake, Beaujour, Pouqueville; in Sarmatia et Scythia: Klaproth et Schafarik; in Asiae regionibus ad Caucasum et mare Caspium sitis: Dubois et Eichwald, in Asia minore: Leake, Fellows, Hamilton, Texier, Kiepert, alii; in Ariana aliisque regionibus regni Persici: Wilson, Parrot, Chardin, Morier; in Syria et Mesopotamia: Burckhardt et Buckingham; in Palaestina praeter multos alios imprimis Robinson; in Arabia: Niebuhr, Valentia, Fresnel et Laborde; in India: Bohlen, Burnes, Hamilton, aliis; in Africa septentrionali: d’Avezac, Gråberg di Hemsö, Pacho, Arrowsmith et auctores libri Expédition scientifique de l’Argérie; in Aegypto: Champollion, Minutoli, Jomard, Wilkinson et auctores libri celeberrimi Descryption de l’Égypte; in Aethiopia: Rüppel, Combes et Tamisier. Quod autem ad ea attinet oppida, quorum situs certius indicari nequit, quum ex variis coniecturis aeque incertis una amplectenda esset, Kiepertum maxime secutus sum, ne, si eiusdem schole discipuli et meis tabulis et Kiepertianis in multa gymnasia merito introductis uteren­tur, magistri non minus quam discipuli nimia utriusque operis discrepantia conturbarentur. Ceterum qui quantos geographia quotannis faciat progressus recte consideravit, non mirabitur, has tabulas meas haud raro differre ab is, quae in libris geographicis iam pluribus abhinc annis in lucem editis (Handbuch d. alten Geogr. III Voll. Lips. 1842-48. et Kurzer Abriss d. alten Geogr. Lips. 1850.) exposuerim. Quod si excusatione non eget, aliud tamen est, quod ea egere videatur. Optaveram enim, ut omnes tabulas otiose delineare et accurate inter se comparare possem, priusquam vel una aeri incidenda artifici trade­retur; hoc autem fieri redemptoris honestissimi causa vetuit, cuius in opere tanto sumptus requirente aliqua ratio iure habenda erat; quare quum ille optaret, ut tabularum singuli fasciculi interiectis haud magnis spatiis ederentur, maior earum pars mihi describenda erat, quum iam priores artificum manus exercerent, unde aliqua inconstantia et pauci quidam errores orti, quos tamen omnes in commentario adiecto ingenue significavi. In hoc autem commentario, quem oratione Latina ad intelligendum facili conscripsimus, ne huius operis usus solis Germaniae nostrae finibus contineretur, brevibus expositionibus historicis indices omnium nominum (praeter regionum et gentium) in tabulis apparentium subiecimus, recentioribus nominibus, quantum fierum poterat, in paranthesi adscriptis. Haud raro tamen in locis incerti situs praeter eas, quas nos secuti sumus, opiniones etiam alias indicatas multaque interrogationis signa addita esse, nemo, puto, improbabit; nos certe in eusmodi rebus dubii et incerti, quam creduli et nimis confidentes videri malumus. Errores autem, quibus etiam commentarium non carere bene novimus, quorum­que iam deprehensos in notis subiectis liberi confessi sustulimus, ut censores aequi reique difficultatem considerantes benevole nobis condonare velint, humanissime rogamus; nos autem ut his erroribus sublatis opus nostrum novis editionibus sensim ad perfectionem propius accedat, diligenter curabimus. Denique non possumus, quin et redemptoris spectatissimi singulare et indefessum studium huic operi navatum summamque liberalitatem, qua hoc tabularum geographicarum volumen elegantissime adornatum tam vili pretio venditat, et I.A. Bühleri, chalcographi Norimbergensis, magnam diligentiam et artem, quam depictas terrarum species in chalybeïas eleganter incidendo ostendit, meritis praedicemus laudibus. Sic igitur hoc opus foras datum optimis prosequimur omnibus, nihil magis cupientes, quam ut iuventuti literarum studiosae quam maximam utilitatem afferat atque etiam viris doctis non prorsus improbetur.


Lipsiae.

Forbiger.

–––––––––––––––
*) In primi modo fasciculi tabulis, qui ut quam primum in vulgus prodiret redemptoris rationes postulabant, ita ut mihi has tabulas, in quibus omnino non nimis multa erant mutanda, totas de integro instaurare non liceret, etiam in montium pictura lineari Reichardiana ratio servata est, unde sane aliquam inconstantiam ortam esse doleo.




HTML © M. Witkam, 2013

valid HTML    valid CSS